Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur
in eundem et misereri et invidere.1 nam qui dolet rebus
alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,2
ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque
dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum
rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum [p. 328]
misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis,
sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis.
in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;3 non4 cadit autem invidere in sapientem: ergo
ne misereri quidem. quodsi aegre ferre56 sapiens soleret, misereri etiam soleret. abest ergo a7 sapiente aegritudo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.